- CARINAE
- I.CARINAERomae dicebantur aedificia facta, in modum Carinarum, quae erant intra Templum Telluris. Alii addunt, vicum fuisse Romae, ubi domus fuit Pompeii. Virg. l. 8. Aen. v. 361.---- Passimque armenta videbant,Romanoque soro et lautis mugire Carinis.Horat. l. 1. Ep. 7. v. 48.----- Forô nimium distare CarinasIam grandis natu queritur.Varro Carinas, dici putat ab eo, quod hinc oriretur caput Sacrae viae, caput enim Graece Κἀρα dicitur.II.CARINAEmulieres dicebantur, quae cantu flebili mortuos in funeribus assectabantur, eo quod ex Caria accersebantur. Cael. Rhodig. l. 16. c. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.